- HECATOMBE
- HECATOMBEsacrinficii genus, in quo ritus sic servabantur, ut centenae sui generis mactarentur victimae; ut centum sues, centum haedi, etc. Ovid. Met. l. 8. v. 152.Vota Iovi Minos taurorum corpora centumSolvit. ——Idem At, si Imperatorium sacrificium esset, centum leones, centum aquilae, et cetera huiusmodi animalia, feriebantur. Quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur, quum pestilentiâ laborarent: et a multis Imperatoribus id celebratum constat, Iul. Capitol. in Maximo et Balbino. Sed et Hecatombe dicta, sacrificium octoginta unius boum, quos Nestor immolavit, cum Telemachum hospitioexcepislet, Odyss. v. quod hic numerus satis ingens et a centenario prope abeslet, Eustath. ad l. ubi et de simili sacrificio Canonis, postquam circa Cnidum navalem victoriam reportasset. Idem Chiliombae, quae mille victimis constabat, ab Atheniensibus, victore Miltiade, mense Thargelione, sacrificatae meminit Ibid. Plura de ratione Hecatomharum, ex Scholiastis Graecis aliisque, etiam Christianis Scriptoribus vide apud Casp. Barth. in Comm. Superstition. Ad convivia e Sacris illarum usum transtulit Paphlagoniae quidam Rex luxu insignis, qui, ad imitationem sacrificii huiusmodi, Diis, ob ingentia beneficia, offerri superstitione vereris aevi soliti, omnibus centenis in convivio apponi iussis, a bobus, unde sacrificio nomen, incipiendo, suo ventri non simplicem hecatombam sacrificasle legitur, apud eund. Eustath. ad Odyss. a.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.